821
484 ANDREAE LIBAVII D.
non cogetur artifex praecepta sua muta¬
re: sed saltem ea accommodare ad ligni
dispositionem: & poterat Mercurius fieri
etiam non cognito ligno tali. Ita in reme¬
dica epilepsia sanatur medicamento
pto, siue id vetus siue recens cognitu sit,
hoc vel illo modo praeparatum, tantum
sit commodum. Fatemur tamen non in¬
uiti, quod, sicut ligni ad statuam prae¬
paratio in artem assumpta est; Ita & mate¬
riae medicinalis ad artem medicam; verun¬
tamen non sic, vt noua allata herbula sta¬
tim necesse sit nouam artem cudere; sed
ea axiomatis catholicis per experientiam
sufficientem arti, est subiicienda. Cum
autem in hac artis parte plaerunque indu¬
stria superet industriam, non quidem
quod necesse sit admittere variationem;
sed quod alterum altero sic fieri possit me¬
lius: Inde fit, vt non quidem noua ars
mergat, sed eadem illustretur amplietur¬
que noua solertia. Itaque praeparatoriam
habuerunt veteres, quae respondit operi
medico satis commode; multique sunt
per eam adiuti, & hodie quoque adiuuan¬
tur: At materiis post aptioribus inuen¬
tis, & modo praeparandi subtiliori per
chymiam & alia artificia; illa ipsa medici¬
nae pars amplius est exculta. Hinc patet
quid praestiterint chymici & noui in¬
uento
Praeceptum
generale prae¬
parationis
adhibitum ad
singularia
horum respe¬
ctiu variat.
Cum enim
quodque ad
vsum accom¬
modari de¬
beat: vnum.