821
ANTIGRAMANIA. 509
Quae dementia Galeni est, vt primo tan¬
tum intuitu res abstrusas & reconditas se
deprehendisse existimet, quae mulcis cor¬
ticibus & impuritatibus obteguntur &
nalysi Aristotelea indigent, vt cognosci
possint. An non vmbris & imaginibus pro
veris rerum essentiis vtitur? Nam illi co¬
lores, qui Galeno in oculos incurrunt,
tantum sunt vmbrae, & imagines, nec vbi¬
que nomen hoc merentur &c. Item nori¬
ciam sensualem comparat habitus scenici
contemplationi; Et ex Aristotele negat
pec sensus posse quicquam sciri. Opponit
etiam sensibus Hippocratem, qui causa¬
rum noticiam in medico requirit, non ef¬
fectorum. Concedit ergo oculo, quod
possit quidem viriditatem a flauitie distin¬
guere; at inde dicere hoc est res haec; Hoc
flauum est bilis, hoc rubeum est sanguis,
non concedit, nisi accesserit spagiria, &
interna manifestauerit. Assequimur ne
tuam sententiam, an non, Neophyte?
Si assequimur, audies nostram Dianoean
animo tranquillo. Si non; putabis nos in
te nihil; aduersus Pyrrhonios vero seu
cademicos recentes hanc totam instruxis¬
se aciem. Ita arguimus.
Qui verum naturalium iudicium & sci¬
entiam, ex naturae ipsi propriis, connatis.
que; & non exotericis seu alienis indiciis
sumit,
Paracelsi¬
cum res nos¬
ce, sophistice [sic],
& non per se.