821
ANTIGRAMANIA. 515
ex illo. Et artificialem iam habet formam
naturalis destructa est. Essentia ergo na¬
turalis periit. Tune mihi des essentiam
pomi, vel lapidis cum oleum, aut pulue¬
rem, ex corruptione factum des? Si sen¬
sibus in naturalibus nihil tribuis, quid
certi per illos habes in arte? Quis est ille
artifex primus qui nobis asseuerauit id
esse rei naturalis essentiam? Et in spagi¬
ria quae fides esse potest? Sutor calceum
format, vt omnes possint iudicare calce¬
um esse. Figulus ollam: faber materia¬
riùs domum; &c. Et sunt haec opera artis
perpetua: At spagirorum vix vnus atque
alter consentiunt. Ex vna re faciunt res
mille; & appellant magisteria, elixiria,
sales, sulphura &c. Et quod vnus osten¬
dit; id diuersum & plane alienum toto
vultu & viribus est ab eo, quod monstrat
alter.
Facit enim vnusquisque pro libitu in re¬
mutabili: imo fortuito; quod exit quouis
modo, id postea dicit essentiam esse natu
rae. Vobis ne sit aliquid fidei? Quanto re¬
ctius Deus Adamo rerum integrarum no¬
ticiam commisit? Deusne decepit nos?
Non dices. Res ergo monstrauit vere. At
cum bouem ostendit; non redegit eum ad
essentiam illam fallacem: sed obiecit sen¬
sibus cornutum, toruum, quadrupedem,
boan¬
Kk 2
Si nullus cer¬
tus sensiusest
in natura,
in arte nul¬
lus esse po¬
test.
Spagirica ar¬
tis maximae
diffensio.
Artifices spa¬
giri idem
pus facturi,
non idem ef¬
ficiunt nec
ostendunt.
Diuina au¬
toritate con¬
fusi spagiri.