821
ANTIGRAMANIA. 517
habere nullam certam potest; atque ita
peius caecutit quam vllus ex pyrrhonio¬
rum agmine. Facile autem concluditur si
naturalia per se negat sensibus certo co¬
gnosci, in arte eum errare necesse esse.
Haec enim est vniuersalium, & non sen¬
silium: Cumque artis quoque opera quae
materiam seu subiectum naturale ha¬
bent, secundum naturam, qualis per
artem cuasit, sint iudicanda initio a sen¬
sibus ducto: qui repudiat certitudinem
sensuum naturalium, eum necesse est
nulla scientia esse, vt ait philosophus. Et
licet dicat se oculos adhibere vna cum
iudicio artificioso: eodem tamen redit
quo ante, nempe naturam sensuum non
posse negari, & de mutatis nunc iudici¬
um fieri, non de per se existentibus na¬
tura. Nunc redeamus ad rationes eius.
Humores illos quatuor in corpore ho¬
minis non esse arguitur potissimum eo,
quia sine Spagiria ita sit pronunciatum,
sine qua agnosci non possint. Falso er¬
go ponitur id quod nescitur an sit. Ve¬
rum satis iam cuicimus non Galenicos
sensus, sed Spagirian Neoparacelsi turpi¬
ter hallucinari in indicio naturali. Et
patet eius [GR]ἀδυναμία[/GR]. Nam sensus valent
si ne arte; at ars carere illis non potest;
Et vt sit vera, comprobanda est per sen¬
sus.
Kk 3
Ars vniuer¬
salium.
Naturalium
sensu ars ad
singularia
sua iudican¬
da carere non
potest.
Solutio so¬
phismatum.
Ridiculum
est negare
liquid in ho¬
mine esse ni¬
si id separa¬
tio chymica
per ignem
probet.