821
ANTIGRAMANIA. 527
principium, rationem scilicet considerarunt, &
hominem ideo vocarunt mundum paruum,
quia ratione omnia assequeretur mundi
opera, eaque imitaretur: Imo mundi exem¬
plar secum gestaret. Alias non mundi ex
emplum, sed creatoris & creaturae simul
est. In creatura autem non tantum sunt
mundana, sed & metaphysica, vt angeli,
&c. quorum vim itidem repraesentat ra¬
tionis seu intellectus virtutumque poten¬
tia. De mundo autem illas intelligentias
veras non esse, definitio mundi ostendit.
apud Physicos, quanquam aliqui sphaeris
assignarint mentes suas falsa quadam, ex
Platonicis & Aristotelicis pronunciatis
quibusdam, inducti persuasione, Ita ab¬
solutus est primus paralogismus.
Sequitur: Si humores sunt principia
corporis humani; Spagirica separa¬
tione membrorum innotescent:
Sed hoc non est:
Ergo nec illud.
Probatur connexio: quia principia
sunt ipsa rerum essentia, quae oculis
per alchymiam patet.
Ita nos sententiam colligimus. Nam
alias adeo versutus est Sophista, vt in aliam
sententiam protinus se mutare possit. Et¬
enim hic paralogismus contra Galeni sen¬
sus etiam potest torqueri, quod sensus
eius
Homo non
imago mun¬
di, sed crea¬
toris & mun¬
di.
Falsae sphae¬
rarum intel¬
ligentiae.