821
528 ANDREAE LIBAVII D.
eius nihil possint testari, siquidem sine al¬
chymia fallant, cum illa verum ostendant.
Sed hoc supra refutatum iam est & vulgo
absurdum est. Non enim rusticus bouem
à cane discreturus, chymicum aget, neque
in principiorum saltem agnitione idem
requiritur. Nam corruptio illa Chymiae
propiora principia non exhibet, vt & na¬
turalis cadauerum solutio non in sangui¬
nem & semen, nec in similares fit partes;
sed omnia mista simul per putrefactio¬
nem soluit. Estque illi perinde, ac si vnum
prope mistum esset. Ita etiam composita
erant membra omnia, simul mistione fa¬
cta & generatione totius, non tamen au¬
spicando ab elementis, sed a sanguine, qui
iam elementa materialia aquam & terram
vna cum calore, vt inquit Philosophus,
habebat. Nam illa sunt communia. San¬
guis proprius est animalibus, qui in homi¬
ne & ad hominem mouetur secundum prin¬
cipium humanum, vnde & diuinum ora¬
culum in eo vitale se animale principium
posuit. Necesse est ergo, quoniam corru¬
ptio tùm naturalis tum artificialis, non ex¬
hibent principia materialia, vnde initium
sumserunt proximum secundum se anima¬
lium membra, proxima non per corruptio¬
nem, sed in integritate sensuum rationis ope
cognosci. Ad propositionem ergo dici¬
mus
Corruptio
non exhibet
propinqua
principia
sed remota,
quia omne
mistum sol¬
vit.
Sanguis ha¬
bet potentiam
ad viua mem¬
bra.