821
ANTIGRAMANIA. 529
mus quod sit falsa ob causam iam exposi¬
tam, nempe quod corruptio illa vltima,
omne compositum simul soluat, siue vlti¬
mum sit, siue intermedium aut primum,
redigatque omnia in materialia prima. Ita
fit in arte. Architectus enim aedificium in
principia soluturus, non in tectum, late¬
ra, fundamentum, & conclauia, & ex his
porro extructa propiora diuidit, sed om¬
nia simul in ligna, lapides, rudera, ferra¬
menta, &c. Itaque nihil proficit connexum.
Notandum autem est aduersarium hic non
intelligere membra in homine resoluen¬
da, sed membra externa, veluti aurum, vi¬
triolum, cuprum, &c. in quibus vult innote¬
scere humores illos, si essent principia cor¬
poris humani. Repudiat enim anatomiam
localem. Hoc sensu iterum elenchum igno¬
rat, nec quicquam consequens habet con¬
nexio. Probatio eius futilis est, erratque elen¬
cho [GR]κατά τι[/GR] partim. Nam principia materia¬
lia non sunt tota rei essentia, quae requirit
materiae & formae vnionem; sed saltem eius
pars. Principia efficientia etiam ad essen¬
tiam non pertinent, vt nec causa finalis
(sunt autem principia & causae hic vnum
& idem.) Partim est falsa. Etenim fin¬
ge per essentiam saltem materialia de¬
signari; nego tamen Chymian ostende¬
re huius principia determinata. Nam
remota.
Ll
Solutio artis
in archite¬
ctura.
Quaenam mem¬
bra velit sol¬
vi Paracel¬
sicus.