821
552 ANDREAE LIBAVII D.
Antecedens probatur ex tractu de mor¬
bo virginum vbi inquit; [GR]οὐδυνατὸν τῶν
νοσημὰτων τὴν φύσιν γνῶναν, ἡν μὴ γνῶ τὴν
ἐν τῷ ἀμερεῖ, κατὰ τὴν ἀρχὴν ἐξ ῆς διε¬
κρῖθη.[/GR]
Hoc est: Impossibile est morborum na¬
turam nosse, nisi noris eam, quae est in in¬
diuiduo, iuxta principium, ex quo est di¬
iudicata. Hic Neoparacelsus egregium
git interpretem, & fidelem, & ex Hippo¬
crate Spagirum facit, id quod & infra fit.
Vt vere dicam inquit, aduersatur Gale¬
nus Hippocrati. Quorsum ista [GR]προθερὰ πεία[/GR]
de vero? An antehac dixit falsa? Ipse non
putat: Sed aditum sibi parat ad fidem, vt
homines dicenti statim credant. Ille vero
adeo non dixit vere, vt turpissime sit men¬
titus comisso crimine falsi, vt vocant. An¬
tecedens enim enthymematis falsum est;
& locus Hippocratis calumniose peruer¬
sus. Etenim Hippocrates de singulari
morbo virginum acturus, anteuertit pro¬
lepsin, cur non agat de morbis, secundum
genera perpetua & immobilia, cum artes
debeant constitui per axiomata catholica.
Respondet ideo de singulari morbo agere,
vt possit peruenire ad [GR]ξύνθεσιν τῶν ἀειγενέων
τῆς [unclear]ητρικῆς[/unclear][/GR], seu vt possit praecepta vniuer¬
salia constituere in arte medica. Et huius
prosyllogismus est, quod morborum in
vniuer¬
Falsae inter¬
pretatio Pa¬
racelsici [sic].
Explicatio
dict. Hipp.