821
ANTIGRAMANIA. 559
ignis alterat res ad suam naturam, quan¬
tùm potest, quin & corruptas transmutat.
Nec idem ex toto iudicium est, quod ex
partibus separatis, cum sit in totis quędam
affectio propter compositionem & crasin,
quae in partibus diremptis esse nequit. Pa¬
tet tamen hoc per ignem illum, quod ace¬
tum habeat, quasdam aqueae naturae par¬
tes, quasdam pene igneae; quasdam subti¬
les & penetrantes, quasdam crassiores, &c.
Id viderat Galenus etiam Vulcano prius.
Dicit enim totum mistum neque summe fri¬
gidum esse, neque summe calidum, astringe¬
re, penetrare, acredinem mordere, &c. quae
emergere solent ex partib. aqueis & igneis
certo modo contemperatis. Ille vero su¬
perciliosus sapientulus scire nequit ex
Vulcano suo contemperationis modum,
etiamsi rumpatur. Alij frigidum humi¬
dum actu ponunt; siccum potentia seu ef¬
fectu. Studiosi legant Zarabellam lib. 3. de
misti generatione, capitib. vltimis. Porro
contra illam Galenicam facilitatem sim¬
plicitatemque ex Aristotele ita arguit:
Quod difficilimum est, non tam leui sen¬
suum iudicio in notitiam venit:
Principia sunt difficilima:
Non ergo tam leuiter noscuntur per
sensus.
Assumptum probatur argumento Aristo¬
telis;
Quid ignis
de aceto pro¬
dat.
Galeniss si¬
ne igni vidit
id quod Pa¬
racelsicus
ille ne cum
igni quidem.
Contra faci¬
lem Galeni¬
cae inuestiga¬
tionis me¬
thodum.