821
562 ANDREAE LIBAVII D.
mihi maxime de hac arte dicturum, oporte¬
re vulgo & plebeis nota dicere, &c. Sed op¬
ponimus alium ex Aristot. locum, vbi prin¬
cipia sensibilis corporis, quale est elemen¬
tùm, ex elementis factum, sensibus subiicit:
[GR][unchecked]ἐπεὶ ζητοῦμεν (inquit) αἰσθητοῦ σώματος ἀρχαὶ: τοῦτο
δʼ ἐστιν ἀπτοῦ, ἀπιὸν δὲ οὖἡ αἰσθησις ἀφὴ φανερὸν ὅτπ
οὐπᾶσαι αἱ ἐναντινώσεις σώματος εἰδὴ καὶ ἀρχαὶ ποι¬
οὗσιν,[/GR] &c. Et ibidem principta nominat, ca¬
lidum, frigidum, humidum, siccum, quę no¬
mina in animalium corporibus applicantur
humoribus, &c. Itaque sensu erunt hi diiu¬
dicandi. In 2. post. tex. 27. ex praecognitis
per potentiam indicatiuam, quae est sensus
educit scientiam. Ex sensu, inquit, fit me¬
moria: Ex memoria vero experientia: Ex¬
perientia autem ex omni quiescente vni¬
uersali in anima, est artis principium, & sci¬
entiae, &c. Quae ergo difficilima sunt sine
sensu non patent, contra ac Sophista vo¬
luit. Si etiam sensilium principia sunt sen¬
silia, & corpus humanum est sensile, quor¬
sum furit in sensus? Num ex insensili ali¬
quid sensile potest per naturam constitui
in his, quae materia formaque vnitis con¬
stant? Caeterum hoc quoquè notandum
studiosis est, quod philosophus principium
maximum dixerit, ex vulgari illa senten¬
tia apud Hesiodum, quod dimidium plus
toto. Principium autem rei dimidium est.
Vnde
2. de ortu
tex 7.
Aristoteles
ipse sensibus
principia
subiicit con¬
tra Vulca¬
nium illum.
Ex sensu sci¬
entia repeti¬
tur Aristo¬
teli.
Cur Aristot.
vocet prin¬
cipium ma¬
ximum.