821
ANTIGRAMANIA. 565
quae per dimidiam paginam vsque ad:
quid restat, &c. ponuntur, ex libro illo
sunt excerpta. Assumptum in hoc loco
negatur; Et ad prosyllogismum eius di¬
citur, quod nulla in eo sit contradictio,
sed potius consensus. Nam Galenus de
humoribus non ait quod sint artis medi¬
principia, sed fatetur esse illa singularia,
ex quibus artis axiomata quaedam oriun¬
tur, plane eo modo, quo disseritur in libro
de optima secta. Sciant autem studiosi
contentionem esse inter doctores, sitne
liber ille Galeni an non. Argenterius,
Erastus & alij affirmant, Montanus & Vi¬
centinus negat, ostenditque per singula
capita, quod Galeni principiis aperte ab¬
sona dicat. Itaque contra Galenum du¬
bia inde probatio nascetur. Veruntamen
vera sint illa, quae ibi disserit autor: Ga¬
leno vero adeo non aduersa, vt lubens ea
amplexus fuerit. Supra autem principij
ambiguitatem satis declarauimus, &
stendimus Galenum negare sensilia esse
principia artis medicae, si per ea intelli¬
gas theoremata seu axiomata scientifica.
Haec enim sunt rationis & intellectus. At
si de principiis corporis humani, quod est
sensile, agas, & praecognitis axiomatum; ne¬
cesse est omnino a sensibus fieri initium, id
quod hic autor astruit. Inquit enim [GR]ὅσα τῶν
φαινο¬[/GR]
Nn 3
Responsio.