821
ANTIGRAMANIA. 567
mitum toties reuersus, immundi canis aut
porci repraesentas imaginem, quorum
spurcicie cum Vulcano tuo delecteris, quo
ad libet. Optimae sectęista decreta sunt, in¬
quis: contrarium ergo ineptae. Bene, ad¬
uersum te cornua monstrasti, vt misera
illa capra. Itaque tuo te gladio iugulas.
Cum enim nos illa pro verissimis habea¬
mus, atque ita etiam sentiamus & loqua¬
mur; tu qui repudias sensum ibi acce¬
ptum, non immerito non tantum ridicu¬
lus, vt ille autor loquitur, eris, sed & vt tu
dicis, absurdus & ineptus cum tua secta.
Galenum exagitas exemplo leporis. Quid
si tu ipse lepus sis, & pulpamentum quae¬
ras? Bene dixit ille autor, sensuum singu¬
laria esse principium constitutionis artium.
Nam ex illis oriuntur materialia artis argu¬
menta & axiomata. Ita Galen. sensit, in ho¬
mine per sensus (quos tamen rationi iun¬
git) apparere quatuor materialia princi¬
pia; ex his exurgere artis decretum, quòd
hominis partes omnes ex quatuor consti¬
tutae sint Humoribus. Hoc in ipsa arte
indemonstrabile principium est. Ex¬
tra eam vero per physicam singularium
contemplationem, quae est sensuum, con¬
stituitur. Non enim potest id quod artis iam
est, per artem demonstrari, sed alia demon¬
strantur per artium principia, quae in ipsa
arte
Nn 4
Paracelsi¬
cus vt par¬
cus ad lutum
redit ad idem
sophisma.
Scomma de
optima se¬
cta.
Galenus vo¬
catur lepus.
Medicum
axioma de
humoribus.