821
608 ANTIGRAMANIA.
actum mobilis in quantum mobile. Mo¬
bile est autem id, quod pati potest secun¬
dum motum. Et hoc est materia. Motus
ergo est materiae. Ita alibi inquit: Actio &
passio est in eo, quod mouetur & patitur.
Item motus. Et Actiui & motiui actus in
patiente fit. Et: sicut Actio & passio in pa¬
tiente est, sed non in agente; sic & ipsius
sensibilis actus in ipso sensitiuo existit.
Concilia haec, Neoparacelse, per tuam
Spagiriam, & separa purum ab impuro.
Tuae separationes in totum istis autoribus
in fumum abeunt. Nam si motus omnis a
forma est; & ipsum non seipsum mouet,
sed aliud in natura: nec potest sine mate¬
ria, cuius actus est, esse: materia autem
corpus est: necesse ergo est, vt forma non
separetur, & essentia relinquatur cum
corpore; alioquin nec hoc mouebitur, nec
illa mouebit.
Nulla ergo est separatio. Arguis: quod
non est de medicinae essentia, vel valida
potestate pręditum, sed fluxum, caducum,
instabile medicamenti nomen non mere¬
tur. Cuius gratia hoc ponis? Num assu¬
mendum de qualitatibus est, ante corpo¬
re soluto? De qualitatibus quidem per se
dixerim eas non esse de rei essentia; Sed
essentiae arma quaedam. Quomodo enim
qualitas sit substantia? At de essentia me¬
dicinae
Motum esse
materiae.
2. de anima
tex. 139.
Paracelsicum
somnium re¬
futatur per
axiomà pro¬
prium.
Medicamen¬
tum Paracel
sicum [sic].