821
ANTIGRAMANIA. 613
lente & carbonarie. Negat Hippocrates
scire ille ineptos medicos quid ipsum in
se ipso calidum: Tu accipis essentiam.
Ergo Spagirica essentia in seipsa est cali¬
da, vel humida, vel frigida, vel sicca.
Quomodo hoc consentit cum illis tuis,
quibus asserebas qualitates cùm corpori¬
bus abiici & separari? Et quomodo per
chymiam scire possemus quid ipsum in
seipso calidum, si chymicae essentiae nec
calidae sunt nec frigidae? Imo nos sine
culis videre non possumus. Tu si potes;
esto acutus chymicus, qui plus cernat
quam serpens epidaurius. Et credibile est
te esse lynceum. Nam in Hippocrate vi¬
disti Spagirum, quem nullus alius vel cen¬
tum perspiciliis vsus inuenire potuisset.
Sed fatuus es. Procede amplius.
Qui sensu aestimat res, is aut sine iudi¬
cio calida frigidis, & contra adhibet
aut empyricum agit.
Galenici sensu res aestimant; Ergo. &c.
Connexio patet: Quia cum Hippo¬
cratica calida, frigida, humida &c. sint si¬
mul tenuia, amara, acerba &c. gustu es¬
sent aestimanda; at huius iudicium est stu¬
pidum: nec vlla linguae subtilitas suffice¬
re potest illis iudicandis: Et si Galenus
gustu eas qualitates assecutus est, nae eru¬
dita¬
Qq 3
Confusio Pa¬
racelsici [sic] ex
eodem loco.
Contra iudi¬
cium sensu¬
um.