821
614 ANDREAE LIBAVII D.
ditam & lacte asinino probe enutritam
linguam habuit. Cum itaque hoc fieri
nequeat; relinquitur vel indiscretim quę¬
uis cuiuis adhiberi; vel Empirice agi. In¬
ter haec adiudicat Galenicorum linguam
stercoribus examinandis, satis modeste
& pudice, vt decebat nebulonem. De¬
inde idem comprobatur Dioclis testimo¬
nio; qui negauit omnium vires esse cas¬
dem existimandas, quia eundem habe¬
ant colorem, saporem &c. Si dixeris: at
Galenus Dioclem Empiricum confuta¬
uit: Respondet; cum id fecisse ex stu¬
pore, quem procul dubio cum lacte
SINAE NVTRICIS suxerit: Hoc pro¬
bare nititur testimonio exorato, vt iu¬
dicent quisnam sit Empiricus, Isne qui
veras rerum facultates, morborum
mnium, atque sanitatis causas, easque
latentes vel internas solis vulcani
culis patentes, cognitas habet; an is, qui
rusticorum iudicio, Vetularum curatio¬
nibus & experimentis frequentius vtitur,
& sola empiria & autoritate scriptorum
vbique nititur. Ipse autem fert senten¬
tiam, & Galenum magnum vocat asi¬
num qui non debeat medicinae monar¬
cha haberi, omissa libertate iudicij: con¬
tra illud: amicus Plato &c.
Haec
Dioclis iudi¬
ctum de non
iudicando
eodem ex co¬
lore eodem.
Galeni stu¬
por.
Quis empiri¬
cus.
Oculi solius
vulcani.
Rusticum
iudicium in¬
eptum.
Galenus
magnus asi¬
nus.