821
ANTIGRAMANIA. 617
sibi sit vtendum, &c. Et experientiam iti¬
dem necessariam astruit. Quod autem ait
Galenum existimasse Dioclem Empirico¬
rum numero habendum, ego in Galeno
non video. Hoc inuenio, Galenum vo¬
care eum [GR]δογματπικὸν[/GR]: Dicere etiam quod puta¬
uerit [GR][unchecked]ἐκ πείρας μόνης ἐγνῶσι τὰς ἐν ταῖς ἰροφαῖς
δυνάμες, καὶ μήτε ἔκ τῆς κατὰ κείσιν ἐνδείξεως,
μῆτε ἐκ τῆς κατὰ γυμοὲς, οὐσης δὲ καὶ ἄλλης τῆς κα¬
τὰ μόρια τῶν φυτῶν, οὐκ ἐμνημόνευσεν αὐτῆς,[/unchecked][/GR] in¬
quit. Et tandem addit, multos experien¬
tia vti indifferenter, vnde errata eueniant,
sicut & in medicamentis censendis. Video
Galenum addere aliquid ad Dioclis sen¬
tentiam, nempe alimentorum vires, seu
quod nutrire possit aut non, etiam patere
posse ex discretione partium in plantis, &c.
& monere alios, ne male vtantur ex peri¬
entia. Accusationem, quod a Dogmati¬
cis defeceritad Empiricos, non cerno. Ita¬
que temere conqueritur Sophista de stu¬
pore Galeni: Et grauissimo mendacio au¬
get crimen, dum ei ascribit solam experi¬
entiam & iudicium rusticum, quod tamen
Hippocrati erat aureum & nobile. Sed au¬
dite fumi venditorem, & agyrtam. Ita in¬
tonat: Chymici Spagiri VERAS rerum fa¬
cultates: OMNIVM Morborum & sani¬
tatis causas; easque latentes; & solis vul¬
cani oculis patentes cognitas habent; ad¬
este
Qq 5
Diocles non
habitus a
Galeno Em¬
piricus.
Errata in
usu experien¬
tia.
Nutriendi
vis non solum
experientia,
&c. cogno¬
scitur.
Mendacium
Paracelsici.
Proclama¬
tio circum¬
uoranea.