821
618 ANDREAE LIBAVII D.
este & iudicate, an non sint dogmatici.
Quid dicent boni viri? Delirare illum
nugitorem affirmabunt. Quia enim insen¬
satos requirit iudices; & ea profitetur, quę
interna sunt, & latent, & SOLIS Vulcani
oculis innotescunt, non opus est homini¬
bus sensatis. Vtatur testimonio Vulcani
sui. Quis enim alius iudicet, praeter eum,
qui solus cognoscit? O Ridiculum agyr¬
tam. Non vult homines videre oculis hu¬
manis, sed Vulcani. Cum eo ergo dor¬
miat, & vigilet, quoad libuerit, quid nobis
cum sterquilino? Ne tamen superbi Neo¬
paracelse. Nam nobis quoque familiari¬
ter notus Vulcanus, at non solus est. Eum
consuluimus ad nauseam vsque: sancte
affirmat te esse Cumanum asinum, & men¬
tiri turpiter. Noluimus nostro Vulcano
credere, accessimus Paracelsicum, Dor¬
nesium & alios. Illi omnes aliis vident
culis quam tuus. Erit ergo is tam fidus te¬
stis, quam tu sapiens medicus. Cur autem
Vulcani linguam non affers? scilicet ne
possit accusare vitriolatum saporem in sa¬
le tuo: & abiecta horrenda medicina cla¬
mare; Te dij infernales perdant, hoc non
essentia, sed merum atramentum est. Vi¬
dete viri boni, Neoparacelsus a vobis po¬
scit credulitatem: & si exhibuerit stercus,
subet credere essentiam ambrae esse. Nam
vos
Delirat Pa¬
racelsicus.
Solos Vulca¬
ni oculos re¬
quirit, om¬
nes alios re¬
pudiat.
Galenicis
non est igno¬
tus Vulca¬
nus.
Paracelsici
Vulcanus
suo aduersa¬
tur domino.
Sal veneris
quem gra¬
man facit,
est atramen¬
tum.