821
ANTIGRAMANIA. 619
vos non potestis iudicare, quia Vulcani
oculis caretis. Hem astutias. Quid autem
si ille sal venereus nunquam vidisset Vul¬
canum. Talem enim rem nos possumus
facere sine omniigni, qualia multa Chy¬
mici concinnant, adeo vt cum hic solos vul¬
cani oculos requirat, ne Chymicum quidem
se esse testetur. Nostrum monarcham vocas
magnum asinum. Scito nos pro monarcha
asinum non agnoscere, neque medicinae in¬
uentionem ascribere Galeno. Deus .n. me¬
dicum creauit. Ad Deum veteres princi¬
pium retulerunt. Opera autem Galeni in
excolenda & propaganda ea, sicui & reli¬
quorum, nobis non sordet, qua rationi & ex¬
perientiae rerum consentanea inuenitur. Vbi
errauit, non parcimus ei. Interim vocamur
Galenici, Hippocratici, Asclepiadae, Ma¬
chaonij, Podalirij, Poeonij, Apollinei, Aui¬
cennistae, & nescio quib. aliis ornamur ti¬
culis, idque non nostra exactione, verum aliorum
iudicio, qui putant nos nomina autorum
cum sententiis, haereditario accipere iure.
Nobis satis est, si a professione nuncupe¬
mur medici: & a naturae studio, Physici.
Tu vero cum Galenum asinum vocas, qui
lac asinae suxerit, prostituis pudorem tuum,
& ingratissimus es omnium cuculus, qui
in alienum irrumpens nidum genuina cor¬
rumpis oua, & impurum tuum foetum ibi
relin¬
Cur sensiis
hominibus
adimat Pa¬
racelsicus.
Medicinae
inuentio non
est Galeni.
Galenus mi¬
nister medi¬
cinae.
Medici ab
artificibus
primariis
dicti.
Galenus im¬
pudenter asi¬
nus voca¬
tus.
Paracelsi¬
cus cuculus.