821
620 ANDREAE LIBAVII D.
relinquis, qui postea grandaeuus non ve¬
retur scelerate vorare nutricem suam, quod
omen Deus a patria tua & Ecclesia sua
uertat. Sed pergis in Hippocratico illo li¬
bello insanire. Calidum non habet ma¬
gnam potentiam, inquit Hippoc. sed au¬
sterum, acerbum; Item frigiditatem &
caliditatem minime potentes in corpore
inesse existimo: Ergo dissentit a Galeno,
qui illis vim principiorum eamque ma¬
gnam tribuit.
Hic Sophista primum declinauit sco¬
pulum humoris. Nam Hipp. non [GR]πικρὸν
ibi ponebat, sed [GR]πλαδαρὸν[/GR]: quod si retinu¬
isset; iam principium Galenicum calidum,
humidum deprehensum fuisset. Deinde
consequentis elenchum committit. Non
enim consequens est, si Hippocrates in
diaetae ratione negat calidi & frigidi vim
magnam esse, idque etiam in vnguentis,
& fomentis asserit; ipsum a Galenò dis¬
sentire. Vult istas qualitates primas in
medicina artificiosa, & potissimum diaete¬
tica, omnis generis facultates sub se ha¬
bere; non humidum solum sed & siccum.
Itaque simplicibus illis non multum est vi¬
rium, sed temperatis seu in crasi existenti¬
bus, plurimum. Neque id immerito. Con¬
spirant enim tunc vires plures quibus mi¬
nistrant qualitates primae. Et si aliquando
excessu
Alia senten¬
tia Hip. de¬
prauata de
qualitatibus
simplicibus.
Paracelsi¬
cus textum
deprauat.
Hipp. in diae¬
ta vim ma¬
gnam simpli¬
cium quali¬
tatum negat.
In mistura
plures vires
conspirant.