867
Materiae morbo¬
rum communes.
In ventriculo.
In intestinis, &
meseraicis venus
In venis totius.
corporis serosi hu¬
mores.
Vapores.
Copia sanguinis.
Materiae morbo¬
rum propriae.
530 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
gantibus medicamentis, quo tempore singula affumenda fint.
Nonnulli enim quouis morbi tempore omnibus vtendum esse
censent: nonnulli è contrario nunc valentia, nunc mediocria,
nunc lenia adhibenda esse dictitant. Plerique rursus in horis diei
dissentiunt. nam alij ex veterum quorundam sententia nunquam
vllis exhibenda putant, nisi manè ieiunis, concoctione hesterni cibi
obita: nec quicquam alimenti ei qui illa assumpsit, dandum esse, nisi
purgatione iam consumata. alij contrà, manè quidem ieiunis ca¬
thartica offerenda existimant, sed hora post illa ius cicerum ru¬
brorum, aut pulli, aut capi, aut similis cuiusdam sorbendum esse
affirmant. Nonnulli quinque aut sex horis à medicamento sum¬
pto, cibo, potu, somnóque abstinendum esse docent: nonnulli
statim post haustum medicamentum ptisanae cremorem, vete¬
rum more porrigunt. Sunt denique etiam, qui paulò ante cibum,
aut horis duabus post illum, aut a primo somno cathartica rectè
dari asseuerant. MATHETES, Magna est opinionum diuersitas,
vt cui quid credam, ignorem: tu precor edoceas, quorum nam
sententijs acquiescam. GERON, Antequàm commodè id facere
possim, reuocare in memoriam quaedam de humorum materijs
oportet, nempe quòd in omni morborum genere illae partim
communes, partim sint eis propriae. rursúsque communes inter¬
dum, aliae semper, & necessariò adsint. MATHETES, Quaenam
amabo communes existant doceas.
GERON, Quae in ventriculo nauseam excitant, & vomitu
excerni solent, si aeger ad eum procliuis est: nam aliâs ad eundem
cogi non debet. aut quae deiectione ex medicamento leni, vt ca¬
sia, vel manna euacuantur, praesertim si in ventre grauitas est:
tem quae intestinis, & venis meseraicis inhaerent, & per clyste¬
rem excerni solent: adhaec serosi humores in venis totius corpo¬
ris consistentes: qui si ex calore genrat sunt, extracto quatuor
seminum maiorum refrigerantium cremore: si ex frigore confla¬
ti fuerint, aqua adianti, aut ordei, aut radicis foeniculi decocto ex¬
pelluntur. Insuper vapores ex humoribus sursum exhalantes,
per latentes meatus ex frictione corporis adapertos, aut per su¬
dores operimentis aegro iniectis excitatos, leniter discutiuntur
In febribus praeter iam commemoratas materias, etiam copia
sanguinis inueniri solet: quae etsi illis non sit propria, tamen eas
auget, & nonnunquam bili, quae ipsas excitauit, mixta est: haec
venae incisione euacuatur. MATHETES, Quae sunt materiae mor¬
borum propriae, quae medicamentis educuntur? GERON, Vtra¬
que bilis, & pituita, vel simplices, vel mixtae, visceribus, aut alijs
membris principalioribus infixae. MATHETES, Quibus autem
medicamen¬