821
652 ANDREAE LIBAVII D.
ex cibo etiam ob mores sit, quanquam ni¬
hil admodum notabile efficere possit, nisi
in sanguinem abierit pituitosum, quo fa¬
cto gignat phlegmaticos; Deinde quod
voluerit Galenus anteuertere obiectum de
necessaria eius generatione. Videbatur
enim consequens esse, si non conferret mo¬
ribus seu facultatibus ad mores, neque es¬
se inter humores primores numerandam,
cui occurrit, quod etsi hunc finem aperte
non videatur habere, tamen necessitatis
alterius gratia, de qua ante dictum, sit ge¬
nerata in prima ciborum mutatione, &c.
Sed de hac sententia non multum pugnan¬
dum est. Etenim medica quaestio non est,
sed physica, a qua Ethicae fundamentum
exurgit. Si vellemus artem medicam tali¬
bus seu exotericis disceptationibus suspe¬
ctam reddere, id longe felicius praestare ex
Galeno possemus disputantes de anima,
de visu, de aceto, de elementis simplicibus
& aliis multis. Quod caput materiae est,
considerandum est. Volebat Antagoni¬
sta Galenum in numero humorum, vt
Hippocrati, ita & sibi aduersari. Hoc com¬
probandum erat. Sed contra se res habet.
Nihil hic praestitit aliud Neoparacelsus,
quam quod [GR]κακοῆθειαν[/GR] suam prodiderit, &
malam humorum contemperationem, dum
ex re leuicula tragoediam excitat, & excla¬
mat;
etiam mores
seq. Temp.
vbi Ar. Plat.
& Hip. sen¬
tentias re¬
censet. Item
2. de Tem¬
per. & alibi.
Quaestiones
exotericae du¬
biae apud Ga¬
lenum mul¬
tae medicinae
nihil dero¬
gant.
Tertius er¬
ror quod ar¬
gumento non
offendat Ga¬
lenum nec
arguat the¬
sin.