1015
LIBER I. 9
Deus omnia fecerit optimè, cur homines ex cor¬
poribus & animabus constituerit, si melius fo¬
ret animas sine corporibus viuere? Melius esse
negamus: sed homines imperfectos esse statui¬
mus, si alterutra sui parte destituantur. Quod au¬
tem nugantur Philosophi, materiam vim mentis
impedire corporis vitio, at non corpori per se
tribuendum esse dicimus. Nam nisi successisset
peccatum, corpora mentis vim nequaquam im¬
pediuissent. Verùm quaerent ipsi quoque Philo¬
sophi, cur intereant corpora; si facta sint, vt cùm
animabus in aeternum viuerent? Respondemus,
vt quae sunt in eis corruptibilia morte seponan¬
tur: haec enim corpora ob multas naturae imbe¬
cillitates in aeternum persistere non possunt. At
potuisset (inquient) Deus hoc ipsum exequi si¬
ne omnimoda corporis corruptione. Verum est:
sed mortem ad hoc elegit, vt peccati poenam. Vr¬
gebunt vlterius: Sit ergo haec peccati poena, vt
homines suis corporibus in aeternum destituan¬
tur. Paucis ita respondemus: Homines post hanc
vitam aut foelicitatem consequentur, aut mise¬
riam. Foelicitatem consequi non possunt, nisi eis,
peccata remittantur: si remittantur peccata, haec
quoque peccatorum poena remittetur: atque ita
sua rursum corpora consequentur: sin autem mi¬
seri futuri sint in aeternum, corpora quoque con¬
sequentur, vt cùm toti peccauerint, toti quoque
non vna solùm sui parte miseriam ferant. Sod ex
sequenti quaestione patebit euidentius,
corpora post hanc vitam esse su¬
perfutura. Nicolaus
Taurellus.
a 5