1015
10 DE SECRETIS
HANC VITAM ALIQVANDO
cessaturam esse. CAP. X.
HVIVS vitae finis primus & praecipuus est,
quod ex totius mundi act onibus colligitur, vt
species humana propagetur, atque adeò post hanc
vitam homines plurimi supersint. Philosophi re¬
rum causas ita inuestigarunt, vt huius vitae finem
non intellexerint. Animas enim non existima¬
runt in hoc mundo nasci, & corpora post hanc vi¬
tam superfutura esse negarunt, vt ex eorum decre¬
tis intelligi non possit, ad quid haec modò vita
prosit. Siquidem hominum propagationem ita
admiserunt, vt sola corpora non autem animae,
(quas priusquam corpora essent, extitisse indica¬
runt) in hoc mundo propagentur. Cùm itaque
vita haec animarum causa non sit, & corpora (vt
aiunt) non sit extra vitam, non video quid Deum
mouerit, vt hanc vitam constitueret. Aliter igitur
nobis philosophandum est. Fecit Deus hunc mun¬
dum, vt in eo genus humanum propagaretur: hu¬
mana autem species non est solo corpore, vel ani¬
ma, sed vtroque definienda, vt Philosophi & Theo¬
logorum nonnulli hanc propagationem malè so¬
lis corporibus attribuunt. Cùm itaque Deus hunc
mundum humani generis causa fecerit, vt hoc in
eo propagaretur, certè si cesset humani generis
propagatio, mundus hic atque adeò vita haec ces¬
satura est. Frustra namque coelorum motus, & to¬
tius naturae vicissitudo esset, si nulli nascerentur
homines. Verùm cessaturam esse generis
humani propagationem ita
demonstratur.
Idem.
GENE¬