1015
LIBER I. 11
GENERIS HVMANI PROPA¬
getionem esse cessaturam.
CAP. XI.
HVMANVM genus suprà coepisse demon¬
strauimus, vt hoc sufficiens sit Philosophis argu¬
mentum, eiusdem quoque generis propagatio¬
nem esse cessaturam nolumus tamen salsis vin¬
cere rationibus, cùm adsit ipsius robur veritatis.
Nouimus enim quod ceu verissimum asserunt
Philosophi, falsissimum esse, finem videlicet ha¬
bere necessariò quod principium habuit, vt suo
loco docebimus. Sic itaque philosophemus:
mnium hominum eadem est natura, & finis idem,
vt quotquot modo nascentur homines, post¬
quam nati fuerint victuri sint: nascimur enim
vt post viuamus. Quoniam ergo nihil in aeter¬
num extenditur, quo posterius aliquid ponitur,
nasci desinent homines, vt omnes pòst viuere
possint. Hoc itaque manifestius exponi potest.
Lineam ducas ab A ad F quae tribus punctis : .
terminetur : eodem modo procedas quovsque
libuerit
A F L R
- : . - : . - : . - : . - : . - : . - : . etc.
Linea hominum natiuitates indicet, puncta verò
eorundem vitam. Quòd puncta vlterius exten¬
dantur, quàm lineae, fieri non posse patet, vt linea
haec ex multis partibus constituta infinita sit, cùm
aliquid post se habeat, quod vlterius extenditur.
Eadem ratione confutaberis, si dicas, hominum
natiuitates in infinitum vsque extendi, cùm
nim omnes nostri posteri, postquam nati fuerint,