1015
12 DE SECRETIS
victuri sint, & post etiam morituri, hominum ce¬
natiuitas in infinitum produci nequit. Nam si
dicas ipsum nasci infinitum esse, dicam ipsum vi¬
nere, & ipsum quoque mori magis infinitum esse,
quòd vita longius extendatur, quàm natiuitas, &
mors quàm vita vlterius. Cùm itaque nihil sit in¬
finitum tempore, quo ponitur aliquid posterius,
hominum natiuitates tempore infinitas esse ne¬
gamus, quòd eas omnes & vita & mors conse¬
quantur. Hunc nobis nodum veteres, vel vete¬
rum sectatores explicent. Idem.
HOMINES NON SINE COR¬
poribus in aeternum esse victuros.
CAP. XII.
HAEC vita suum extra se finem habet, in alia
nimirum vita, in qua genus humanum viuet mo¬
dò, non autem propagabitur amplius. Haec enim
vita eo fine constituta est, vt in ea certa hominum
multitudo generetur. Haec autem hominum mul¬
titudo generatur, vt in aeternum viuat. Cùm
taque hominum generatio suum extra se finem
habeat, in vita nimirum, certè haec vita alterius
vitae causa existit. Nouimus id frustrà esse, quòd
suum finem non assequitur, & id frustra esse no¬
uimus, cuius finis frustrà est. Huius vitae finis est
hominum generatio, generationis autem aeterna¬
vita finis existit. Quamobrem si quod generatum
est, hoc suo fine destituatur, frustrà generatum es¬
se dicimus: si frustrà generatum sit, id quoque fru¬
strà fuisse concludimus, quod fuit eo fine, vt id ge¬
neraretur. An non patet igitur hanc vitam fru¬
strà esse, si quod eius est proprium opus, homi¬
num