1015
LIBER I. 13
num videlicet, vel (vt veteribus in hoc assentia¬
mur) corporum certa multitudo, suum finem,
hoc est, aeternam vitam non consequatur. Absit
autem vt Deum aliquid frustrà fecisse statuamus.
Idem.
CVR DEVS VOLVERIT HO¬
mines ex hominibus propagari.
CAP. XIII.
VOLVIT Deus certam hominum multitu¬
dinem habere, quam suae quodammodo foelici¬
tatis participem faceret. Hanc vt consequeretur,
mundum hunc fecit, hancque vitam constituit.
Verùm mirari quis possit, cur haec media fecerit,
cùm aequè facilè tot homines facere potuerit, at¬
que mundum. Omnia nempe fecit Deus opti¬
mè: vt maior esset hominum foelicitas, eos amo¬
re mutuo coniungi voluit: vt autem amor is eo
maior esset, eos ex sese propagari voluit. Notum
est quantum sanguinis coniunctio valeat, & stor¬
gae naturales vehementissimi sunt amoris impe¬
tus. Haec est humana societas hoc amore coniun¬
genda, vt pater filios, & filij patres agnoscant.
Haec autem societas sine corporibus consistere,
nequit, quocirca futurum esse credimus, vt cor¬
pora suscitet Deus, quibus homines sese inuicem
agnoscere possint. Idem.
DE DEO.
DEVM ESSE. CAP. XIIII.
HOMINIS fines varij sunt, vt suprà ex eius¬