1015
14 DE SECRETIS
dem actionibus ostensum est. Eorum autem ali¬
qui huius vitae proprij sunt, quibus nimirum in
hat vita sustentamur, & speciem nostram propa¬
gamus in posteros. Aliqui verò duces sunt, quibus
ad aliam vitam dirigimur: vt est Dei & eius ope¬
rum contemplatio, & in voluntate iustitia. De
contemplatione primùm agemus, post virtutes
exponemus, quibus foelicitatem consequimur.
An sit Deus, dubitandum equidem non est: vt ta¬
men intellectus in hoc ipso magis confirmetur,
Deum esse subtili ratione demonstrabimus.
Causarum ordo finitus est: habet ergo pri¬
mam aliquam, cuius effectus sint inferiores cau¬
sae: nullius verò effectus existat, & postremam
aliquam, quae superiorum effectus sit, & nullius
causa. Sin verò neges finitum esse causarum or¬
dinem, sed ascendendo & descendendo in infini¬
tum vsque progredi posse, nec tamen primam nec
vltimam inueniri; tum hoc consequetur absur¬
dum, id quod penitus non est, alterius causam
esse posse, & quod infinitè existit, aliquo minus
existere. Cùm enim causa suo effectu potior sit,
hoc est, magis existat, causae quae infinitum di¬
stant ab inferioribus, infinitè potiores existent:
hoc est, infinitè magis, & inferiores iisdem infi¬
nitè minus existent. Cumque omnes causae & su¬
periores habeant causas, & effectus inferiores, se¬
quetur, id quod omnia est infinitè nimirum exi¬
stens, alicuius effectum esse, & eodem minus exi¬
stere. Quodque nihil est infinitè minus
existens, alterius esse cau¬
sam. Idem.
QVID