1015
20 DE SECRETIS
sit perfectissima futura, nec perfectio haec alterius
sit cuiuspiam. N. Taurellus.
AN DEVS CONTEMPLA¬
tione perficiatur. CAP. XIX.
SI Deus mens sit (vt cum veteribus Theolo¬
gorum aliqui fatentur) contemplatione perficitur:
Hoc enim proprium mentis opus est. Nequaquam
verò id fuerit admittendum. Non haec enim Dei
est perfectio, sed hominis & angelorum. Foelices
sumus intelligendo; Deus autem est existendo
foelicissimus. Haec veteres non animaduerterunt.
Contemplatio rebus est contemplandis posterior:
Non enim quicquam contemplari potes, nisi res
prius existat, quam vis contemplari. Res etiam con¬
templatae sunt ipsa contemplatione potiores.
Non enim foelicem facit contemplatio, nisi res com¬
templatas admireris. Actio igitur qua res contem
platae vel existunt, vel factae sunt, est praestan¬
tior, qua ipsae contemplantur. Deum itaque non
contemplatione perfici dicemus, sed ea actione
qua res existunt, quae beant se contemplantes.
Deum videre Theologi statuunt humanam esse
foelicitatem: Rectè quidem, At Deum esse Dei foe¬
licitas est. Hoc pluribus est comprobandum, vt
philosophis etiam fiat conspicuum. Actionis per¬
fectissimae hanc diximus esse proprietatem, vt
suum in seipsa finem habeat, hoc est, vt quam pri¬
mum actio fuit, suum finem habuerit, & eum qui¬
dem perfectissimè. Actionis etiam perfectissimę,
opus esse diximus perfectissimum. At praeter vnum
Deum nihil est, quod dicere liceat perfectissimum.
Nihil quoque est praeter eundem quod ab ęterno
fuerit.