1015
LIBER I. 21
fuerit (vt infra demonstrabimus.) Deus itaque
quod ab aeterno fuerit, & subsistat perfectissimè,
opus est actionis aeternae, & perfectissimae. Hinc
patet quomodo Deus sit suipsius principium.
Reliqua enim quaecunque sunt, quòd finita sint,
ita existunt, vt fieri coeperunt, & fieri desierint. quô
fit, vt quietè subsistant: siquidem accidentia sunt
quas exerunt actiones: Deus autem, quòd à nul¬
lo existat, non coepit fieri: quae causa est vt nec fie¬
ri desierit: sunt enim quę non coeperunt, in aeter¬
num necessariò. Quamobrem Deum in perpe¬
tuo fieri subsistere dicimus; sed ita vt agens non
sit extrinsecus: causam enim non agnoscit Deus.
Sunt ergo tria quibus Deum subsistere statuimus,
Actio, quod agit, & quod fit. Idem.
DIVINA TRINITAS.
CAP. XX.
HAEC tria in Deo, quòd non vt reliqua quie¬
scens sit substantia, sed perpetuo vigore subsistat,
patent apertissimè. Tria quidem sunt haec pro¬
prijs distincta rationibus (quas idiomata vocant
Theologi) non autem tres numero separatas con¬
stituunt substantias, sed vnum esse infinitum. Non
enim (vt supra demonstrauimus) vno plura pos¬
sunt esse infinita. Huius rei aliud habemus argu¬
mentum: si quod fit, ab eo quod agit numero se¬
paratum sit, vt duae non vna sint substantiae; tum
quod fit, prima causa dici non poterit. Non enim
prima causa dici quicquam potest, quod causam
sui extra se habet. At si prima causa non sit, finitum
quiddam est, extra Dei substantiam consistens:
non poterit igitur eius actionis effectus esse, quà
b 3