1015
22 DE SECRETIS.
Deum esse diximus: Hac enim agit Deus sibi ipsi,
non alij cuipiam, quo fit, vt actio qua Deus est, in
ipsa Dei substantia contineatur, non extra euage¬
tur. Hanc internam Dei actionem veterum nul¬
lus philosophando animaduertit, vtut de suo Pla¬
tone glorientur Platonici. Quid autem nostrae fi¬
dei magis potest esse consonum, qua Deum sub¬
stantia vnum, at personis trinum colimus ac ve¬
neramur? Deus agens patrem refert, eiusdem ef¬
fectus Filium, actio id quod agit cum eo quod fit
coniungens inseparabiliter, piè spiritus sanctus
dici potest.
Si quaeratur ergo quid Deus ab aeterno egerit:
seipsum fecisse dicendum est, tum quod praeter
eundem (vt modo patebit) nihil ab aeterno fuerit,
quod fecisse dici possit, tum quod sibijpsi non alij
cuiquam Deus ab aeterno fuerit. Idem,
DE NATVRA
NATVRAM NON ESSE PRI¬
mam rerum causam. CAP. XXI.
NATVRAM fortassis existimet aliquis, pri¬
mam esse rerum causam, quod tamen est
absurdissimum, vt multis demonstrari potest ar¬
gumentis, è quibus vnum aut alterum expone¬
mus. Prima causa quod superiorem non agnoscat,
à qua suum esse acceperit, ipsa suijpsius causa est:
Natura verò non à seipsa, sed à principio superio¬
ri existit. Cùm enim finita sit (vt ex coelorum mo¬
tu patet) ab alio certè definita est, nihil siquidem
seipsum definit. Ad haec si natura seipsam fecerit
(quae