1015
LIBER I. 23
(quae primae causae proprietas est) certè seipsam
fecit naturaliter. Quae verò naturaliter fiunt, ex
praeexistente materia fiunt, vt si natura facta sit
naturaliter, eam ex materia praeexistente fieri
portuerit. Quod si statuatur, natura nondum exi¬
stente, consequetur aliquid factum esse natura¬
liter, & naturam aliquid fecisse priusquam ipsamet
existeret. Non est ergo natura, prima rerum cau¬
sa. Idem.
MVNDVM ALIQVANDO COE¬
pisse. CAP. XXII.
NATVRA mundum non excedit. De mundo
igitur agemus, vt totum, adeoque naturas omnes
hoc nomine complectamur. Plures aliqui mun¬
dos admiserunt; rident hoc Aristotelici & meri¬
tò, quibus id verò confutauerint argumentis, no¬
strum non est hîc recensere: Alij tractent aliena.
Certè confutatus est error hic, vt consistere possit
nihilominus. Nos autem nec sensu nec ratione
moueri possumus, vt alium praeter hunc mundum
esse suspicemur. Phantasticis hoc phantasma tra¬
ctandum relinquimus.
Vnum itaque mundum esse, & eum quidem fi¬
nitum, satis constat. Hoc autem vt diligenter exa¬
minetur, dignum est maximè, num scilicet mun¬
dus hic ab aeterno fuerit, aut aliquando coeperit:
Nunquam coepisse mundum Corypheus obti¬
nuit Aristoteles: contrarium diuina reuelatione
sumus edocti.
Quisquis es autem qui philosophum agit, & te
Christianum esse profiteris, haec tu mihi concilia¬
to. Prompta hic est philosophantium agilitas:
b 4