1015
LIBER II. 29
infinitum. At verò multos esse daemones, praeter
experientiam, hoc ipsum manifesta quoque ratio,
satis attestatur. Bonum enim cuius causa creati
sunt daemones, non vnitatem requirit, sed multi¬
tudine praestantius euadit, cum melius sit pluri¬
mos, quàm vnum modò iusta Dei laude foelicita¬
tem consequi. N. Taurellus.
DE DAEMONVM DIFFEREN¬
tijs. CAP. III.
DAEMONVM magi triplicem constituerunt
differentiam, vt refert Agrippa: siquidem alios
supercoelestes faciunt, mentes nimirum penitus
à corpore seiunctas, quae soli Deo contemplando,
& colendo addictae sint quam ob causam Deos
illas nuncupant, propter diuinitatis participatio¬
nem quamdam: quia semper sunt Deo plenae,
diuinoque nectare ebriae. Hi daemones circa vnum
Deum versantur, nec mundi corporibus pręsunt,
nec inferiorum ministrationi adaptantur; sed su¬
sceptum à Deo lumen inferioribus ordinibus in¬
fundunt, singulisque singula officia distribuunt.
Hos ordine secundo proximè consequi volunt
coelestes intelligentias, quos daemones vocant
mundanos, scilicet vltra diuinum cultum mundi
sphaeris accommodatos, vnicuique coelorum, &
stellarum praesidentes: vnde eos in totidem ordi¬
nes distribuunt, quot in mundo sunt coeli, & quot
in coelis sunt stellae. Tertio ponunt daemones quasi
ministros ad ea quae sunt in inferioribus dispo¬
nenda, quos Origenes vocat inuisibiles quasdam
virtutes, quibus ea quae sunt super terram dispo¬
nenda, credita sunt: saepè enim nemini conspi¬