1015
30 DE SECRETIS
cui itinera, & negocia nostra dirigunt: saepè etiam
praelijs intersunt, clandestinisque subsidijs opta¬
tos amicis praebent successus: quippe conciliare
prospera, infligere aduersa pro libitu posse dicun¬
tur. Illos simili modo in plures ordines distri¬
buunt, vt alij ignei, alij aque, alij aerei, alij terrei.
Quae quidem quatuor daemonum species, iuxta
quatuor coelestium animarum vires, mentem, ra¬
tionem, imaginationem, naturam scilicet viuificam
& motricem computantur. Haec commentitia est
dęmonum scena (vt rectè Vuierius inquit:) Nam
nec ratione, nec experientia, nec Dei vel veracium
authoritate comprobari potest. Primus equidem
demonum ordo veritate consentaneus est. Deus
enim vt infinitae bonitatis est & sapientiae, infini¬
tas penè substantias intelligentes creauit, ad con¬
templationem, amorem, & venerationem, quarum
alias corporibus speciei propagandae ac commo¬
dis alligauit, alias verò nulla materia definiuit.
Hisce primus daemonum ordo constitui potest:
sed quod hunc eorum finem esse volunt, vt singu¬
lis coelestium daemonum ordinibus susceptum
à Deo lumen infundant, hoc praeter philosophi¬
cam veritatem est, & horrendam in se continet
dolatriam; cum hac ratione Deos nobis obtru¬
dant gentilitios. Quinimò si philosophicè agen¬
dum sit, facilè huius opinionis detegetur absur¬
ditas. Quis enim sanae mentis vnquam asserue¬
rit substantias nobiliores ignobiliorum causa con¬
ditas esse? Coelestes autem intelligentiae primis
hisce daemonibus ignobiliores sunt: Cur ergo
coelestium animarum causa daemones supercoe¬
lestes esse statuerimus? Eadem etiam ratione coe¬
lestes