1015
LIBER II. 31
lestes intelligentiae confutari possunt. Cum enim
hae nobis, & nos sphaeris coelestibus nobiliores
simus, non videtur verisimile coelestes intelligen¬
tias nostri causa, sphaerarumque coelestium mul¬
to minus esse creatas. Caeterùm de mentibus
coelestibus aliàs à nobis actum est, vbi docuimus
absurdissimam esse philosophorum sententiam,
qui mentes coelestes hoc nomine constituerunt,
vt materiae primae potentiam, qua corruptibilia
sunt omnia corporea, cohiberent, & cursu certis¬
simo sphaerarum motus moderarentur. Nam
haec opera ab intelligentiae natura sunt alienissi¬
ma; & imperfectum opus est, quod externo in¬
diget adminiculo, veluti corritura domus fulci¬
mento. Verùm quod, hic à magis coelestibus in¬
telligentijs alius finis adscribitur, nimirum vt
suis influentijs (vt vocant) daemones imbuant
inferiores, adeoque varijs virtutibus humana ne¬
gocia gubernent, non minus hoc veris rationi¬
bus aduersatur, quàm quod modò confutauimus.
Nam si coelestes influentias admiserimus, eae ta¬
men saltem sunt naturales, nec ijs animae nostrae
afficiuntur, nisi quatenus corporibus obnoxiae
sunt. Sed quis mentium incorporearum esfectus
dicet esse naturales? Infimus daemonum ordo
genios comprehendit, qui ex genitura duces, &
rectores humanarum actionum, pro vario coele¬
stium astrorum positu contigerunt. Ecquid
hac de re sentiendum est? Certè si vera sit astro¬
logorum sententia, nos scilicet fortunis, aut in¬
fortunio virtutibusque & vitijs obnoxios esse,
prout hunc aut illum ex coelestibus astris domi¬
num obtinuerimus: Nequaquam tamen hoc