1015
32 DE SECRETIS
mediantibus mundanis daemonibus fieri con¬
cesserim, cum nullus omnino demon coelestium
corporum actionibus subijciatur. Itaque cum
differentias ab ipsa rerum diuidendarum substan¬
tia desumi oporteat, vt veras species constituant,
Daemonum differentias inuestigare non possu¬
mus, vtpote quorum substantiae subtiliores sint,
quàm vt earum discrimina noster assequi possit
intellectus. Siquidem verum sit, quod philoso¬
phorum aliqui perhibent, daemonum videlicet
alios immortales, & alios esse mortales. hinc dif¬
ferentia merito desumetur, cum quod mortale
est, eiusdem nequeat esse cum immortali natu¬
rae, sed commentitia est haec hominum philoso¬
phiae imperitorum opinio, si vel ipse Cardanus
voluminosus insteterit. Incorruptibiles enim ex
sese sunt omnes daemones, vt animae nostrae; nec
interire possunt, nisi eodem quo facti sunt à pri¬
ma causa modo in nihilum redigantur. Hoc au¬
tem non velle primam causam, ex eo daemonum
fine ob quem creati sunt, euincitur. Is siquidem
est qui subinde magis, magisque perficiatur, cum
rerum corruptibilium ea sit ratio, vt finem extra¬
se suum habeant, qui suo tempore suam conse¬
quatur perfectionem, adeoque opere nacto con¬
quiescant actiones. Mundus ex sese in aeternum
vsque consistere potest: hoc tamen non feret
Deus, cum eo fine factus sit, vt ex eo certa homi¬
num multitudo nasceretur. Hunc finem mundus
non aeternitate sed definito tempore consequetur,
vt aliàs copiosè docuimus: tumque mundi actio¬
nes desinent, & mundus alius in huius locum sub¬
stituetur, cuius finis sit ab hoc longè diuesissi¬
mus.