1015
34 DE SECRETIS
qui spiritus sunt malorum inuentor es, omnium.
que artium prauarum: qualis apud Platonem Theu¬
tus ille daemon, qui ludos & aleam docuit. Vasa
furoris, Esaiae 13. Vasa irae, lerem. 50. Vasa mor¬
tis, Psal. 7. Quarto loco, vltores scelerum. Quin¬
to, praestigiatores, qui miracula imitantur, & ma¬
gis infamibus, maleficiisque inseruiunt, atque ita
populum seducunt, Eccles. 39. Sextae classis as¬
signantur aëreae potestates, se tonitruis, fulmini¬
bus, ac fulgoribus miscentes, corrumpentes aë¬
rem, pestilentias, & alia inducentes mala, Apoc. 13.
Septimam mansionem tenent Furiae, seminatri¬
ces malorum, discordiarum, bellorum, & vasta¬
tionum, Apocal. 7. Octauam, criminatores, & ex¬
ploratores. Postremam, tentatores, & insidiato¬
res, qui singulis adesse hominibus creduntur, ma¬
li genij idcircò nuncupati, Apocal. 9. Non du¬
bium est, quin diabolus quibuscunque potest ar¬
tibus generis humani perniciem machinetur. Vt
ergo regnum ipse suum amplificet multis hominum
myriadibus ad se pertractis, verisimile est ad hanc
rem certis daemonibus certa esse officia distribu¬
ta: aliâs enim vnus & idem cacodęmon varias po¬
test exercere fraudes. Verùm quod haec certis ra¬
rionibus demonstrari nequeant, non est vt in iis
immoremur diutius. Idem.
DE DAEMONVM POTE¬
state. CAP. IIII
ANIMAE nostrae corporibus alligatae sunt,
quò fit vt intellectu solo, qui liber est, hanc corpo¬
rum coelestium, & elementarium molem supera¬
re possimus, nec nisi quod membra ferunt ope¬
remur: