1015
LIBER II. 35
mut: sed spiritus ab omni corpore vinculo soluti
sunt, nec vllo corpore quantumuis denso impe¬
diuntur, quin quò libuerit ferri possint. Cum itaque
daemones substantiae sint huic mundo nequaquam sub¬
ditae, si quid agant, id mediis naturalibus alligatum
non est: nam nihil habent naturae contrarium, vt
ab hac afficiantur naturaliter, & substantiae sunt
natura superiores, vt in haec agant naturalia, licet
ab ijs nihil omnino patantur cuiusmodi coelestium
est in haec inferiora potestas. At vero limitatam
esse daemonum potentiam hinc colligere licet, quòd
eorum malignitas tanta proculdubio sit, vt si pos¬
ent, omnes homines, vniuersamque natura pe¬
nitus euerterent. Vt autem limitata sit, paucis ex¬
ponemus, licet hoc arduum sit maximè, cùm hac
in re varia sint hominum iudicia: Nam infinitis
penè plurimorum authorum historijs tot, tantęque
magicorum vires esse perhibentur, quod quoti¬
diana quoque testatur experientia, vt nihil non pos¬
se vdeantur cacodaemones. Contrarium existi¬
mant aliqui, neras scilicet esse illusiones, quaecun¬
que magicis, & lamijs attribuuntur. Non equidem
infitior quin multa daemones edant miracula fa¬
scinatione: sed id tamen inficiari non possumus,
quin reipsa quod agunt quandoque comprobetur
vt post incantationis exempla testabuntur. Dae¬
mones itaque licet ob admissum peccatum à bono¬
rum angelorum coetu repulsi sint: eorum tamen
vires eis ereptae non sunt, substantia manente in¬
columi Spiritus ergo sunt vt ab initio potentissi¬
mi: sed duplici ratione tamen impediuntur quo¬
minus quicquid lubet efficere possint. Prima qui¬
dem cùm finitae sint substantiae. Dein verò cum
c 2