1015
52 DE SECRETIS.
qui facillimè ardet, & cuius flamma vehementer
vrit, constat pyrio puluere, & tertia sulphuris ac
graecae picis parte. Cardanus de subtilitate.
Ne quid igne comburatur.
Si icthyocollae & aluminis aequales partes ac¬
ceperis, ac inuicem miscueris, hisque acetum su¬
perfuderis, quicquid ea miscellanea illitum in
gne proieceris, non comburetur. Et si trito mal¬
uauisco, cum ouorum albumine manus illeueris,
atque alumen superinduxeris, ignem absque lae¬
siono tractare poteris. Albertus magnus.
Ignea mixtura, quam sol accendere potest.
Maximè autem feruentis in meridie, & id prae¬
cipuè illis regionibus, vbi sol flagrat, vel sub cani¬
culae ortum, nec aliunde euenit, nisi accendibilium
rerum compositione, hanc tamen sedulò parabis,
qualis est, quae ex his constat: caphura paretur,
inde viui sulphuris, terebinthinae resinae, iunipe¬
ri, & vitellorum quorum oleum, pix liquida, colo¬
phonia in puluerem redacta, salnitrum, & omnium
duplum ardentis aquae, arsenici, & tartari pusillum,
haec omnia benè tusa & remixta, vitreo condas
vase: quod per duos menses obrutum immorari
oportet, fimum semper innouando, & remiscen¬
do, eodemque, vt docebimus eliciatur aqua vase,
haec inspissetur, vel nostro puluere, vel stercore
columbaceo, & tenuiter cribrata, vt strigmenti
formam habeat, ligna delinito, vel aliqua combu¬
stibilia, & aestiuis sole vtitor diebus. Haec omnia
Marco Graccho ascribitur Vim retinet comburen¬
di maximam columbaceum stercus. Refert Gale¬
nus in Mysia, quae est Asiae pars, sic domum con¬
flagrasse: