821
ANTIGRAMANIA. 671
que eructat. Quis illi malus genius per¬
suasit menstruum sanguinem per se esse
venenatum? Naturam eum destinasse
conceptui gignendo nutriendoque sole
clarius est. Vnde post partum etiam ad
mammas reuocatur; ibique in lactis nutris
mentum infantibus salutare transit. Imo
etiam in multis, in quibus menses vel non
vel non tam crebro & copiose fluunt ab¬
ripitur ad nutriendum, vt in virginibus
immaturis, vetulis, & aliis quibusdam. Id
autem natura molitur non in homine so¬
lum, sed & in bestiis quarum lac dum bi¬
bit editue Neoparac. vae illi si ex veneno
factum esset. Citius ex eo periret, quam
illi quos Sultanus Cambaiae sputo masti¬
catae nucis Faufel, conspersos e vestigio
occidit, ab ipso a cunis intoxicato infe¬
ctis statim cibis.
Non negamus tamen in cacochy¬
micis multum commisceri impurita¬
tum, a quibus fit deterior; quin &
lienorum mistura malignus non raro
sit, & interdum etiam mora corrumpi¬
tur. Quod corruptum ita est, segre¬
gari dicimus, nec uenire in materiam
aut nutrimentum corporis, quanquam
& corruptionis & sanguinis illius sit
latitudo aliqua. Vitiosus solet copiose
effundi
Menses per
se non sunt
venenati.