1015
86 DE SECRETIS
mulierum medio morentur aliquantulum: nec
enim laetantur, vt saltent: id tamen rarò opera¬
tur. Porta.
Ad faciendam carbunculam vel aliquam rem
lucentem in noctè.
Recipe nocticulas lucentes quàm plurimas, &
ipsas contritas pone in ampulla vitrea, & claude¬
in fimo equino calido sepelias, & dimitte morari
per quindecim dies, postea distillabis ex eis aquam
per alembicum: quam repone vase de cristallo,
aut vitro. Tantam enim praestat claritatem, quòd
in loco obscuro quilibet potest legere & scribere.
Quidam faciunt hanc aquam ex nocticulis, felle
restudinis, felle mustellae, felle furonis, & canis
quatici, sepeliunt in fimo, & distillant ex eis
quam. Albertus.
Candela in aqua ardens.
Recipe cerae, sulphuris, aceti, ana partem vnam,
coquantur simul vsque ad aceti consumptionem:
postea formentur candelae, quae accensae, inextin¬
guibiles euadunt. Roscellus.
Ignem ex pluuijs construere.
Recipe olei petrolei, sulphuris viui, sulphuris
flaui, calcis viuae recentis, picis graecae, picis naua¬
lis: misceantur, & haec mixtura ab humore accen¬
ditur. Fallopius.
DE AERE. CAP. III.
Vas ventum proijciens.
Confici potest si fiat aeolipila aerea, vel rei alte¬
rius, sit caua & rotunda, & in ventre punctum ha¬
beat