1015
LIBER III. 87
beat angustissimum, quo aqua infunditur, & si fo¬
ris arduum fuerit, priori vtere experimento: si ad
ignem accendens feruescit, cumque nullum ha¬
beat spiramentum, maximum inde eiicit spiritum,
sed vapidę crassitudinis humectum. Porta.
Ad corrigendùm aerem pestilentem.
Absque vlla noxa emendant teterrimi odoris
pleraque: cuiusmodi sunt castoreum, galbanum,
sagapenum, sulphur, coriorum cornuumque suf¬
fitus, & puluis bombardicus. Qui ceu praesentiss.
discutiendę pestis remedium, superioribus annis
adhibitum fuit (inquit Lemnius) quum apud
Tornacenses pestis tota vrbe grassaretur. Nam
milites praesidiarij, qui in arce excubias agebant,
tormenta bellica puluere bombardico, sed absque
olobis, repleta, vrbi obuertebant, eaque sub diei
& noctis crepusculum explodi curabant. Hinc fa¬
ctum fuit, vt sonitu violento, fumique odore te¬
terrimo, contagium aeris discuteretur, & aliò de¬
pelleretur. Mizaldus.
DE AQVA. CAP. IIII.
Aquae marinae concinnatio.
Aquae marinae quadrantal 1. ex alto sumito, quo
aqua dulcis non accedit, sesquilibram salis frigi¬
ro, eodem indito & rude misce, vsque adeò, donec
ouum gallinaceum coctum natabit, desinito mi¬
scere. Eodem vini veteris, vel aminnij, vel miscelli¬
albi congios 2. infundito. misceto probè. Postea
in vas picatum confundito, & oblinito. Si quis
plus volet aquae marinae concinnare, pro portio¬
ne ea omnia facito. Cato de Re rustica.
f 4