1015
96 DE SECRETIS
sumptum sit. Qui etiam excoquuntur plus quàm
par sit lateres, colorem ferri imitantur: vnde gra¬
uitatis & coloris causa eadem esse potest: paruitas
pro ratione materiae: at paruitas ipsa fit, coacta
per vim, & liquescente terra, quae metallicum quid
retinet, vnde fermè semper plus, quàm par sit, ex¬
cocti inflectuntur, atque incuruantur. Illud verò
magna dubitatione dignum, aut intermisso igne
fornacibus, vel breui momento lateres frangantur:
Id verò non semper, sed cùm calor immodicus
igne cessante contrahitur, frangit lateres. Idem
cùm denuò accenditur, etiam frangit: nam quae
iam sicca sunt, cum nouo calore feruent, disrum¬
puntur: sicut de vitro patet. Causa est, quoniam
antequam liquescat, & molliatur quod durum est,
flatu distendente rumpitur. Ob eam igitur in ae¬
qualitatem magna iactura figulis. Cardan. de Subt.
DE SECRETIS
LIBER IIII.
Mundi partes, quas vocant Integrales, prae¬
cedenti libro expediuimus: iam verò cum ea,
quae in hisce partibus continentur nobis expo¬
nenda sint, omnium primo de homine acturi
sumus, vtpote quòd inter caetera Dei nobilissi¬
mum opus existat, & cuius causa non mundus
solùm, sed etiam quidquid in eo est creatum sit.
Cùm tamen quae ad hominem secreta reserun¬
tur multa sint, & sub diuersis contineantur
generi.