821
ANTIGRAMANIA. 689
quo per mutationem factus est. Vnde fa¬
cilius etiam ad caussas alias licet perueni¬
re, quia constat vbi & quo modo nascan¬
tur humores isti. Possunt idem expedire
etiam symbolici, sed obscurius. Longe
nim maior varietas est in externo mundo,
quam in homine. Itaque ad caussas tam fa¬
cile perueniri non potest, quin & incerti¬
tudo relinqueretur, ex symbolis externis
non parua. Nec cura veterum appellatio¬
nibus, & loquendi modo discedendum sit,
apparet ratio. Insuper etiam varios varie
sentire, & applicare mineralia, animalia,
vegetalia, coelestia deprehensum est. Ex
quo dissensu quantae turbę in vniuersa na¬
tura excitarentur? Adde quod quadrupli¬
citer omnia essent exponenda; quando
quidem quatuor fontes sunt, ex quib ori¬
untur illa symbola, coelum scil. planta, ani¬
mal & minerale. Nec stulticia insigni ca¬
rent metaphorę quaedam, vt quod eodem
nomine appellarent aurum, solem & vi¬
num, & leonem quo cor hominis, &c. prę¬
terea quod, vt vt omnia forent redacta ad
symphoniam quandam, nihilominus ta¬
men adhuc dubitandum foret de idiosyn¬
crasiis, quę ex generib. non patent, sed sin¬
gulari notitia sunt deprehendendae. Non
leo saltem & aurum aliquid confert cor¬
di, sed & alia multa, quorum tamen tem¬
pera¬
Xx
In symboli¬
cis obscuri¬
tas & incer¬
titiudo.
Non disceden¬
dum a ser¬
mone com¬
probatò.
Ne rustici
quidem tu¬
lissent Para¬
celsum si vo¬
luisset disci¬
plinam & lin¬
guam eorum
adeo immu¬
tare.