821
690 ANDREAE LIBAVII D.
peramenta singularia tantum distant
quantum ipsa. Et manifestum est in af¬
fectionibus contrariis contraria adhiben¬
da esse remedia. Si essentiae externo¬
rum conspirant cum naturali cordis sta¬
tu, parum efficient in praeternaturali:
Non enim certi essemus morbone, qui in
hexin abiit, & temperamentum proprium
de statu deiecit, accessurum foret istud, an
naturae partis labefactatae. Est autem &
illa [GR]ἑξις[/GR] non plane extra constitutionem
cordis, cum non possit fieri vt quiduis a
quouis patiatur. Neque etiam essentia iu¬
dicio praedita est, vt ad cor potius quam
ad aliud aduolet, nihil obstante illa [GR]ἰδιό¬
τητι[/GR] vel [GR]συγκρασία[/GR] cùm cordis vis per arte¬
rias sit in multis partibus, quibus respon¬
dens [GR]βοῆθημα[/GR] similiter se accommodaret,
aut non patiatur se prius alterari, & in
actum duci, quod si fit a magna corporis
intemperie, nescio an non oppressura po¬
tius sit naturam quam adiutura. Sed & con¬
cedimus aliqua grata esse cordi, quae ei
appropriata dicuntur, quae vt secundo sta¬
tu consentiunt eius crasi, ita aduerso a
dyscrasia dissentiant, iuuentque cor, vir¬
tutem eius natiuam augendo ad morbi
depulsionem. At hic nihil est veterum
praeceptis dissonum. Medicina enim pro
natura cordis est, at morbo aduersa. Hoc
saltem
Familiari¬
tas medici¬
nae cum par¬
te parui est
momenti, cum
nulla medi¬
cina diffe¬
rat vires
quousque
partem at¬
tingat, sed
& prius ex¬
pendat, &c.
Appropria¬
ta cordi.