821
ANTIGRAMANIA. 691
saltem accedit, quod non semper mode¬
rata, sed non raro immoderata sit vsurpan¬
da medicina pro magnitudine morbi, item
non semper specifica illa adhiberi possint,
sed & non raro alia, vt in vacuationibus
& aliis. Haec & similia multa vetant mu¬
tari constitutionem artis vetustae, nec vul¬
gare argumentum est in ipsa praeparatio¬
ne, & essentiarum explicatione, propter
instrumentorum quae adhibentur effica¬
ciam transmutatoriam, adeo vt etiam¬
si certus sis de omnibus praedictis, nihilo¬
minus tamen quaestio haereret vtrum essen¬
tia rei extracta esset, an corrupto priore
generatum nouum, idque vtrum ex essentia,
an ex essentiae adhaerentibus, & gradune
conueniente an excedente, &c. Tanta mu¬
tabilitas est in rebus, vt comprehendi hu¬
mano captu plane nequeat, id quod etiam
Dornaeus agnouit, cum scripsit: tam va¬
stus est graduum in qualitatibus Labyrin¬
thus, vt non sine maxima fallacia quan¬
tumvis exercitatus hac via transire valeat
ad scopum verum recuperandae sanitatis in
medicina: & paulo ante: Non parui refert
physico, probe cognoscere naturam & com¬
plexionem rerum, cum ex suis parentibus
tum ab externis accidentibus, in compositio¬
ne acquisitis. (Nota Neoparacelse) Haec
etiam in artificialibus solutionibus &
conge¬
Xx 2
Praeparatio¬
nis modus
Paracelsi¬
cus dubius.
Dornaei con¬
fessio de im¬
mutatione
craseon.