821
692 ANDREAE LIBAVII D.
congelationibus immutari solent, &c. His
ergo se ita habentibus assumtum nega¬
mus, quia elencho [GR] κατά τι [/GR] fallit. Proposi¬
tionem paralogismi de aliquo morbo ac¬
cipimus, non de morbo absolute. Non
mne salsum minerale est. Quaedam etiam
sunt plantalia, vt Alcali, quaedam anima¬
lia seu in his genita quae proprie compe¬
tunt animalibus, vt salsedines intra homi¬
nem ex immutato seu alterato aliquo hu¬
more, aut per mistionem vitiato. Mine¬
rale salsum illud saltem est, secundum
proprium significatum, quod in Mineris
terrae genitum est, vt marinum, lacustre,
fontanum, metallicum, fossile, natiuum,
& excocta per artem, vt alibi disseritur.
Quod si similitudinem afferas, praeter so¬
phisma nihil effeceris.
Reponimus autem Neoparacelso pro¬
prium Paracelsistarum principium de sa¬
le partium animatarum, quod id specie
distet a partium inanimatarum sale. Nam
si principium proximum est; necesse est,
vt speciei sit singularis. Iam autem si
similia similibus sunt curanda, anima¬
lis sal non iuuabitur sale minerali, sed
animali alio, eoque virtutis integrae, vt
possit succurrere ei quod est labefacta¬
tum. Alioquin ex non animali, in cor¬
pore animalis debebat prius fieri animale
ante¬
Solutio Pa¬
ralogismi.
Alcali.
Minerale
salsum.
Similitudo
gignit sophis¬
mata.
Sal anima¬
torum specie
distat ab in¬
animatorum.
Sal anima¬
lis iuuandus
animali.