821
702 ANDREAE LIBAVII D.
ita non est. Galenus facit eius mentionem.
At quantum prosit aut noceat ignorat.
Meminit & Dioscorides; sed is noxium saltem
tradit. Aeginetha quidem deleterium esse
scribit; de quibusdam tamen docet, quod
calcinatum in mistura aliqua dederint co¬
licis e lliacis. Illa calcinatio quid aliud est
quam chymica praeparatio? Notent stu¬
diosi etiam Galenicos quosdam non om¬
nino damnare interni vsus hydrargyron;
& potiss. Fallopius & Massaria aperte ne¬
gant eum per se venenum esse, si quidem
salubriter detur iumentis & infantibus
ad vermes. Sed de hoc alias. Videat Neo¬
paracelsus ne minus sit catholicum id
quod posuit. Debacchatur autem satis
atrociter in eos, qui Gallicanis curan¬
dis operam nauant, quasi post frusta a ad¬
hibitas purgationes aegros mittant ad car¬
nifices chirurgos. Non debuit istud
conuitium commune omnibus fieri, &
toti arti ignominiose obiici, si qui fu¬
ci inter Galenicos male tractant aegrotos.
Nouimus multos, qui feliciter in illo mor¬
bo curando versantur, adeo vt a Paracel¬
sico tantum non possit praestari. Verum
illi non purgationibus & sudoribus tan¬
tum macerant aegrotos. Non desunt eis
etiam specifica sua, quanquam vix vn¬
quam ille morbus impuritatum copio¬
sissimus
Mercurius
negatur per
se esse vene¬
num.
De Gallicae¬
luis medicis.
Malorum
medicorum
culpa non ob¬
iicienda ar¬
ti.
Gallicae lues
vix curabi¬
lis sine sudo¬
riferis &
purgantibus.