821
ANTIGRAMANIA. 703
sissimus autor, sine diaphoresi, & pur¬
gatione, per sola alterantia possit tolli.
Turbitum minerale, & aurum praecipi¬
tatum cum oleo Guaiaci creduntur prae¬
stantissima remedia esse, post auri sul¬
phur & essentiam seu lapidem philosopho¬
rum. At nullum ex illis saltem alte¬
rando sanat. De titulo vtriusque me¬
dicinae non succurrit, quemquam no¬
strum eo vsum esse; nec is solet in acade¬
miis, nisi fallor, conferri. De Neo¬
paracelso vero constat, quod aliquando
calendarium ediderit, cui inscriptus
rat titulus plane nouus; nempe vtrius¬
que medicinae Magister. Videat quo
iure sibi hunc tribuerit, siquidem Ga¬
lenica ei adeo foetent, quanquam & per
se ridiculum erat medicinae magistrum
sibi affingere; cum non soleant tales cre¬
ari. Stultitiae argumentum id est exi¬
mium. Sicut & alterum, quo se Philo¬
sophum, Theologum, Medicum, tan¬
quam alter trismegistus nominauit. Nunc
didicit se Philosophum & medicum Er¬
fordensem nominare; verum omnia ra¬
pta, non accepta. Fors ignoscendum est.
Prodeunt enim iam etiam DOCTORANDI
in vtroque iure, ne desit etiam infantibus
honorarium nomen.
Sed
Vtriusque¬
medicinae ti¬
tulus.
Mag. V.
Med.
Paracelsici
rapiunt ti¬
tulos.