62
Libellus.
¶Primo in medicina humana. Secundo in metallorum transmutatione.
¶Tertio in lapidibus preciosis. ¶In primo em non consideramus nisi aquas
aereas, in duobus vero vltimis aereas & terreas. ¶Consideramus tamen speci¬
fico modo, vt patet per eorum libros. s.lapidarium & testamentum & codicillum,
vt infra videbitur in tertia distinctione, quia vnius sunt naturę, quę in terra
mittuntur, & alterius quę ad aerem ponuntur. Quę vero in terra mittuntur, ha¬
bent virtutem fixatiuam & coagulatiuam. Et aquę aereę habent potestatem indu¬
rari & coagulari, ita in elyxir sicut in lapides preciosos, secundum quod proporti¬
onatur materia vel ad elyxir vel ad lapides iam dictos, & quo ad induran¬
dum, fixandum, vel coagulandum, indigent forti virtute minerali sine aliquam
ignitione multiplicata per coelestes virtutes, quę habent virtutem constrictiuam,
& imitantur proprietatem materię & loci, ideo ponunt & inhuma. in loco
terrestri, quia nullius alterius elementi locus ita competit, per expe¬
videmus, quod radij corporum coelestium non ita vniformiter congregani sicut
fit in terra. Tanta est igitur virtus radiorum corporum coelestium: qui influunt in
terram, quod per vim ipsa tam rerum terribilium est productiua, quod narrari non po¬
test, propter hoc quod est receptiuum, constrictiuum, firmatiuum, generale omnium illorum
vniformiter in figuris, & formis diuersis subtilibus cum informatiuo ad¬
iutorio, quod sol eis dat virtute suę circulationis & sui motus, quod est princi¬
pale informatiuum immediate totius nature inferioris, quę in partes tres
diuiditur principales.s.animalem, vegetabilem, & mineralem sicut declarauimus
in pluribus libris, & potissime in libro de intentione alchimistarum & co¬
dicillo. ¶Et propter hoc cum terra sit locus, in quo radij omnes stellarum influunt
virtutes proprias, & in quo cogantur, per quos influunt in ipsa proprias virtu¬
tes operatiuas, & viuificatiuas, sicut suarum sperarum centrum & retinaculum
principale suarum virtutum in curia scita cum omnibus suis partibus, & iam pars
illa, quę mortua est ad vitam reuertitur per partes coniunctiuas cum coelesti vir¬
tute & eius spiritus. Et quidem plus etiam dicimus, quod quom aquę nostrę in ter¬
ram ponuntur, sicut tibi dicimus, ipsę trahunt suis proprijs virtutibus vires
terrę, quas vero accepit a coelo cum sua virtute propria plus de duobus archi¬
proiectionibus, sicut ferrum trahitur per adamantem, & hic retinetur, quia proprietas
coelestis est virtutis, quod quanto descendit in terrestri elemento tanto crescit
per terram per spiritum increscendi, & per spiritum per condensationem vsque in¬
uenitur primum in retinendo cum spissatione, cum hoc certum sit quod nullum terrestre
corpus existens in sua solidatione proprie non est aptum ad recipiendum vir¬
tutem, nec illam retinere, sicut refert donec quod in medio essentiali, quod est spi¬
ritus, qui est subiectum animę & a corpore primo acciperet taliter quod dissoluatur,
¶Postea trahatur spiritus eius a ventre eius, quonum ita postulat ratio nature,
et propter hoc tamen per nos per artificium simile naturę materia propria & altissi¬
mo spiritu, in quibus virtutibus habent retinaculum corporis in spiritu per resolu¬
tionem trahuntur & apprehenduntr cum nostro spiritu, qui intus est in vitio, & in
humato in terra cum suo proprio appetitu cum condensatione, & cum tali spiri¬