62
De secretis nature
tu congelamus argentum viuum vulgi in probatum argentum tam bo¬
num, sicut de minera sine attendendo ignis calorem, qui dicitur com¬
munis, sicut declarauimus in libro, qui dicitur experimentorum qui li¬
ber est principalis, & clauis omnium librorum, quos vsque ad istum com¬
posuimus in nac arte. Intellige igitur fili mi, quid potest ipse facere
cum sua constrictione in aliis materiis, cum sine igne nobilificat argent¬
tum viuum, quod est communis & rudis substantię per transgressum
eius per medium ratione medij naturalis. Et cum hoc sufficit tibi mo¬
dus generalis, aquarum tam vegetabilium quam mineralium ad medi¬
cinam humanam & lapidem philosophorum, & lapides preciosos, & hęc
est regula generalis.
¶Dicto de intentione & consideratione quintę essentię rerum, nunc dicen¬
dum est de eius extractione. Et primo a quinta essentia vini incipiamus,
cum ipsa sit virtus, per quam omnis huius libri adimpletur operatio. Hoc est, in quo
omnes laborauerunt inquirentes rem creatam aptam ad fine, qui principaliter possit
humanum corpus a corruptibilitate & a putrefactione seruare & diminuti¬
one, quia hoc est quod omnes naturaliter affectant nunquam mori. ¶Secundario ut
magisterium transmutationis metallorum & lapidum sit secundum rei veritatem re¬
uelatum, cum in quinta essentia vini consistat totum. Nam & ait Paulus de homine
dicens In epistola ad Chorynthios. Nam & quid sumus in tabernaculis no¬
stris nisi iugum miseriarum .s.ex infirmitatibus, eo quod volumus expoliari, &
esse cum Christo. Hęc Paulus. Quonim pauci philosophi paruenerunt ad notitiam rei
talis & eiusdem, & ratio huius est, quia medici & philosophi, nostri temporis nihil
faciunt nisi pecunię desiderio, & ad finem honoris, quare deus nequaquam vult
hoc sibi conferre, cum sibi sint contrarij per auaritiam & largitatem. Sed inquit no¬
ster philosophus & veridicus Paulus ad Hebręos capitulo quarto in fine. Con¬
stitutum est hominem semel mori, sequitur quod fantasticum est quęrere rem ad corporis
hominis perpetuationem, maxime quia Genesis capitulo secundo, inquit deus. Ne forte adam
mittat manum suam & comedat de ligni vitę fructu, & viuat in ęternum, emi¬
sit igitur deus ipsum de paradiso. &c. Et subdit. Et collocauit deus cheru¬
bin flammeum gladium atque versatilem habens in custodiam ligni vitę. Esset igitur fan¬
tasticum affirmare, quod deus daret ei rem vt perpetuaretur extra paradisum ex quo
prohibium sibi extitit. Hoc autem fili mi ex sacro textu ineffabile teneamus.
quod deus vnicuique terminum vite pręstat, quod nullo ingenio humano pertransiri
potest, vel quocumque eius subsidio Iob dicente. Breues dies hominis sunt & nu¬
merus illorum apud te est. Posuisti terminos eius, qui praeteriri non poterunt
ergo quęrere subsidium ad vitę terminum prolongandum fantasticum est & inane
¶Restat igitur rem quęrere, que citra terminum vitę nostrę possit corpus no¬
strum a putrefactione seruare. et infirmum curare, & deperditum restaurare donec
veniat vltimata mors in termino pręfixo ab altissimo creatore deo. Ra¬
tio namque naturalis nobis demonstrat, quod corpus hominis potest per rem minus